scuola

  Copy


More Options: Make a Folding Card




Storyboard Description

This storyboard does not have a description.

Storyboard Text

  • Quisque discipulus in tabula sua scribebat eas sententias quas magister ei dictabat. Ita pueri scribere discebant. Olim magister discipulis imperavit
  • 
  • Promite regulas vestras et lineas rectas ducite in tabulis. Tum scribite hanc sententiam: HOMO OCULOS ET NASUM HABET
  • 
  • Sextus et Titus recte scripserunt: HOMO OCVLOS ET NASVM HABET. Marcus vero sic: OMO OCLOS ET NASV ABET.
  • At semper dico ‘omo abet'
  • 
  • Marce, litteras tuas turpes, legere non possum, sed numerare possum: quattuor litteras deesse cerno. Aspice : in vocabulo primo et in vocabulo postremo eadem littera H 
  • 
  • 
  • Non semper idem dicimus atque scribimus. Marce, sume tabulam tuam et totam sententiam recte scribe!
  • 
  • Marcus totam sententiam iterum ab initio scribere incepit: HOMO HOCULOS...
  • Non semper dicimus idem atque scribimus! Quare nos scribere doces, magister? Mihi necesse non est scribere. Numquam domi scribo, sed Zenoni dicto. Zeno est servus doctus 
  • Quid significat hoculos? Illud vocabulum turpe non intellego! Num tu hoculos dicis?
  • Magister calamum et chartam prompsit et ipse scribere incepit; Marcus magistrum scribere animadvertit eumque interrogavit
  • Quid tu scribis, magister?
  • Epistulam ad patrem tuum scribo. Breviter scribo ‘te esse discipulum IMPROBUM’”
  • Prave scribis ! Syllaba IM superest. Dele illam syllabam et scribe ‘discipulum PROBUM “
  • “PROBUM atque IMPIGRUM” dixit Marcus .... Nec vero haec verba a magistro audita sunt.
  • Puer improbissime! Nihil dele , immo vero vocabulum addo : ‘te discipulum IMPROBUM atque PIGRUM’; scribo
Just Created with Storyboard That
Explore Our Articles and Examples

Try Our Other Websites!

Photos for Class – Search for School-Safe, Creative Commons Photos! (It Even Cites for You!)
Quick Rubric – Easily Make and Share Great Looking Rubrics!