27 The Fate of Pholus

  Copy


More Options: Make a Folding Card




Storyboard Description

This storyboard does not have a description.

Storyboard Text

  • Postquam reliquí fúgérunt, Pholus ex spéluncá égressus est, et corpora spectábat eórum quí sagittís interfectí erant. Mágnopere autem mírátus est quod tam leví vulnere exanimátí erant, et causam éius reí quaerébat.
  • Adiit igitur locum ubi cadáver cúiusdam centaurí iacébat, et sagittam é vulnere tráxit. Haec tamen síve cású síve cónsilió deórum é manibus éius lapsa est, et pedem leviter vulnerávit. Ille extempló dolórem gravem per omnia membra sénsit, et post breve tempus ví venéní exanimátus est.
  • Mox Herculés, quí reliquós centaurós secútus erat, ad spéluncam rediit, et mágnó cum dolóre Pholum mortuum vídit. Multís cum lacrimís corpus amící ad sepultúram dedit; tum, postquam alterum póculum víní exhausit, somnó sé dedit.
More Storyboards By zackbogorad
Explore Our Articles and Examples

Try Our Other Websites!

Photos for Class – Search for School-Safe, Creative Commons Photos! (It Even Cites for You!)
Quick Rubric – Easily Make and Share Great Looking Rubrics!