Ex hāc fīliā nātī sunt duo filiī, Rōmulus et Remus. Pater eōrum, ut fāma est, Mars deus erat.
Romulus
Mars
Sed nec deī nec hominēs matrem et puerōs ā crudelitāte regiā defendērunt. Sacerdōs in custōdiam data est; puerōs rex in Tiberim inīcī iussit.
Throw the boys into the Tiber
Forte Tiberis abundāverat, neque eī quī puerōs ferēbant adīre ad altam aquam poterant. Itaque puerōs in alveō posuērunt atque in tenuī aquā reliquērunt. Sed alveus in siccō sēdit.
Flooded
Deinde lupa sitiēns, sīc enim est trāditum, ex montibus quī circā sunt ad puerōrum vāgītum cursum flexit.