latin

latin

Storyboard Text

  • Quīntus, cum equitēs Belimicī Dumnorigem interfēcissent, in silvāseffūgit.
  • “amīcī,” clāmāvit, “mē adiuvāte! cīvis Rōmānus sum, quī ad Agricolamcontendō. necesse est mihi festīnāre, quod rēx Cogidubnus magnō in perīculō est.inimīcī Cogidubnī mē necāre volunt. Agricola sōlus rēgem servāre potest. mē adAgricolam dūcite!”
  • “nōs pauperēs sumus,” inquit, “et iter perīculōsum est. sī tū pecūniam nōbīs...”“ego satis pecūniae nōn habeō,” respondit Quīntus, “sed hunc ānulum vōbīsdare possum.” tum Britannīs ānulum Barbillī ostendit. “nunc vōs mē adAgricolam dūcere vultis?”
  • “ānulus meus est,” inquit ūnus. “ego prīmus dē pecūniā rogāvī. cōnsiliummeum erat.”“sī ānulus tuus est,” respondit alter, “tū cīvem Rōmānum necā! num tūtimēs?”“sed tū potentior es quam ego. facilius est tibi eum necāre.”“et facilius est mihi tē quoque necāre. ānulus meus est ...”
  •     
  • “hercle! montem Vesuvium effūgī. latrōnēs Aegyptiōs effūgī. equitēs Salviīeffūgī. nunc hī Britannī mē necāre volunt. nusquam in terrā tūtus esse possum?
  •     
Over 20 Million Storyboards Created
Storyboard That Family