Questions About Remote Learning? Click Here

modestus custos
Updated: 3/26/2020
modestus custos
This storyboard was created with StoryboardThat.com

Storyboard Text

  • Modestus et Strȳthiō, carcerem ingressī, cellās in quibus captīvi erant īnspiciēbant.
  • In qua cella est Vercobrix?
  • Habēbat Strȳthiō tabulam in quā nōmina captīvōrum scrīpta erant. Tabulam īnspiciēns, cognōvit ubi Vercobrix iacēret, et Modestum ad cellam dūxit.
  • Modestus, cum ad portam cellae advēnisset, haesitāns cōnstitit.
  • Num cellam intrāre timēs? Vercobrix tē laedere nōn potest.
  • Caudex, prīncipis fīlium nōn timeō!
  • Obscūra est cella. Fer mihi lucernam.
  • In angulō cellae iacēbat Vercobrix.
  • Subitō arānea, ē tēctō cellae lāpsa, in nāsum Modestī incidit et trāna ōs cucurrit. Modestus, ab arāneā territus, ē cellā fūgit, vehementer clāmāns.
  • Modestus Vercobrigem vituperāre coepit. Vercobrix tamen contumēliās eius audīre nōn poterat, quod graviter dormiēbat.
  • Furcifer!
  • Modeste, quam pallidus es! num captīvum timēs?
  • Vīsne ad culīnam īre et cēnam ferre?
  • Optimum cōnsilium est!
  • Haec locūtus, Modestus ad culīnam statim cucurrit.
  • Minimē! pallidus sum, quod nōn cēnāvī.
Over 13 Million Storyboards Created
Storyboard That Family