Cleopatra
Updated: 1/18/2019
Cleopatra

Storyboard Text

  • Rex Aegypti duos liberos habebat. Liberi erant Cleopatra et Ptolemaeus. Per multos annos liberi vitam laetam cum patre habebant.
  • Deinde post mortem patris Cleopatra erat regina. Sed frater eius rex esse volebat. Ptolemaeus, quamquam erat puer, multos milites convocavit et sororem ex Aegypto in Syriam facile expulit. Cleopatra paucos annos ibi habitabat, sed in Aegyptum redire magnopere cupiebat.
  • Iulius Caesar erat imperator Romanus. Caesar cum multīs legionibus in Syriam advenit. Cleopatra, ubi eum conspexit, auxilium eius rogavit. Quoniam pulcherrima et sapiens, Cleopatra Caesari facile persuasit. Caesar Ptolemaeum necavit et Cleopatram reginam iterum fecit. Tum Caesar illam in Aegypto reliquit et Romam rediit.
  • Mox Cleopatra filium eius peperit. Cleopatra Caesari filium suum monstrare magnopere volebat; Romam igitur celeriter navigavit. Cum Caesare et parvo puero in urbe habitare constituit. Caesar eos in suam domum libenter accepit. Brevi Tempore tamen senatores, qui imperium eius timebant, Caesarem occiderunt. Cleopatra in Aegyptum redidit. ibi tres annos regnavit.
  • Cleopatra, quamquam erat optima regina, invidiam virorum nobilium timebat. Auxilium Romanorum igitur vehementer cupiebat. Marcus Antonius, imperator Romanus, qui comes fidelis Caesaris fuerat, prope Aegyptum cum quattuor legionibus venit. Cleopatra eum salutavit. Ubi eam conspexit, Marcus Antonius gaudebat; nam feminam pulcherrimam. Tantus erat amor Antonii: sine Cleopatrā non vivere potuit.
  • Antonius venit cum Cleopatrā in Aegyptum et mox eam uxorem esse rogavit. Antonius etiam Cleopatram reginam omnium terrarum orientalium fecit. Deinde tamen senatores Antonium iusserunt Romam statim redire; irati enim erant, quod Antonius tam diu in Aegypto manserat, imperium uxori dederat. Ubi Antonius discedere non cupiebat, senatores etiam iratiores erant: Antonium non Romanum sed hostem esse clamaverunt.
Over 15 Million Storyboards Created
Storyboard That Family