Latin Story Chapter 11

Latin Story Chapter 11

Storyboard Text

  • Omnēs Cornēliī iam sunt in raedā.Rōmam per Viam Appiam petunt. Intereā in vīllā Dāvus est sollicitus. Dāvus est vīlicus Cornēliī et , sī dominus abest, vīlicus ipse vīllam dominī cūrat.
  • Dāvus igitur omnēs servōsin āream, quae est prope vīllam, venīre iubet. Brevī tempore ārea est plēnaservōrum et ancillārum quī magnum clāmōrem faciunt.
  • Tum venit Dāvus ipse et, “Tacēte, omnēs!” magnā vōce clāmat. “Audīte mē! Quamquam dominus abest, necesse est nōbīs strēnuē labōrāre.” Tum servī mussant, “Dāvus dominus esse vult. Ecce! Baculum habet. Nōs verberāre potest.Necesse est (nobis) igitur facere id quod iubet.” Redeunt igitur ad agrōs servī quod baculum vīlicī timent. Sed nōn redit Geta. (Geta) Neque vīlicum amat neque īram vīlicī timet.
  • Illā nocte, igitur, quod (Geta) in agrīs nōn iam labōrāre vult, cibum parat et ē vīllā effugit. Nēmō eum videt, nēmō eum impedit.Nunc (Geta) per agrōs nunc per viam festīnat. Ubi diēs est, (Geta) in rāmīs arboris sē cēlat. Ibi (Geta) dormit.
  • Intereā, quamquam nōndum lūcet, Dāvus omnēs servōs excitat. In agrōs exīre et ibi labōrāreeōsiubet. Sed Getam nōn videt. Ubi est Geta?
  • Dāvus igitur estīrātus, deinde sollicitus. (Davus) Ad portam vīllae statet viam spectat; sed Getam nōn videt.
Over 20 Million Storyboards Created
Storyboard That Family