suff
Updated: 5/18/2020
suff
This storyboard was created with StoryboardThat.com

Storyboard Text

  • quam īnfēlīx es! nōn sōlum puellam, sed etiam pecūniam āmīsistī.
  • hercle! tū etiam īnfēlīcior es. canem iterum iactāvistī. alium dēnārium mihi dēbēs.
  • pecūniam floccī nōn faciō, sed puellam, quam maximē amō, āmittere nōlō.
  • mīles Rōmānus, vir summae virtūtis, eam petit.
  • heus! Venerem iactāvī! caupō! iubeō tē plūs vīnī ferre.
  • eam saepe monuī, nōlī mīlitibus crēdere, praesertim Rōmānis. Vilbia tamen, hunc Modestum cōnspicāta, statim eum amāvit.
  • puellīs nōn tūtum est per viās huius oppidī īre. tanta est arrogantia hōrum mīlitum.
  • Modestus tamen puellam retinēre nōn potest, quod auxilium ā deā petīvī.
  • .
  • exitium Modestī laetus exspectō. nihil mihi obstāre potest.
Over 14 Million Storyboards Created
Storyboard That Family