Latona und die lykischen Bauern

Updated: 3/4/2021
Latona und die lykischen Bauern

Storyboard Text

  • Iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, finibus in Lyciae longo dea fessa labore sidereo siccata sitim collegit ab aestu uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
  • Forte lacum mediocris aquae prospexit in imis vallibus
  • agrestes illic fruticosa legebant vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam.
  • Accessit posioque genu Titania terram pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. Rustica turba vetat.
  • Quid prohibetis aquis? Usus communis aquarum est. Nec solem proprium natura nec aera fecit nec tenues undas: ad publica munera veni. Quae tamen ut detis, supplex peto. Non ego nostros abulere hic artus lassataque membra parabam, sed relevare sitim.
  • Caret os umore loquentis et fauces arent vixque est via vocis in illis. Haustus aquae mihi nectar erit, vitaque fatebor accepisse simul: vitam dederitis in unda! Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt parva sinu!