Chapter 21 by Sarah
Updated: 2/11/2020
Chapter 21 by Sarah
This storyboard was created with StoryboardThat.com

Storyboard Text

  • Duō amīcī, Aulus et Septimus, dum iter in Graeciā faciunt. Aulus in caupōnā pernoctāvit, Septimus in vīllā hospitis pernoctāvit.
  • Aulus
  • Septimus
  • Mediā nocte, dum Septimus dormit, Aulus in somnō eī appāruit et clāmāvit. “Age, Septime! Fer mihi auxilium! Caupō mē necāre parat.
  • Deinde iterum obdormīvit. Aulus clāmāvit, “Ubi ego auxilium petīvī, tū nōn vēnistī. Nēmō mē adiuvāre nunc potest."
  • Nihil malī. Somnium modo fuit.
  • Caupō enim mē necāvit. Postquam hoc fēcit, corpus meum in plaustrō posuit et stercus suprā coniēcit. In animō habet plautrum ex urbe crās movēre. Necesse est igitur crās māne plaustrum petere et caupōnem pūnīre.”
  • Iterum surrēxit Septimus. Prīmā lūce ad caupōnam iit et plaustrum petīvit. Ubi plaustrum invēnit, stercus remōvit et corpus extrāxit. Septimus, ubi amīcum mortuum vīdit, lacrimāvit.
  • Caupō scelestus quoque lacrimāvit, nam innocentiam simulābat. Septimus tamen caupōnem statim accūsāvit. Mox cīvēs eum pūnīvērunt.
Over 12 Million Storyboards Created
Storyboard That Family