cena haterii

cena haterii
  Copy


More Options: Make a Folding Card




Storyboard Description

This storyboard does not have a description.

Storyboard Text

  • nona hora amici clientesque, quos Haterius invitaverat ut secum diem natalem celebrarent, triclinium ingrediebantur. inter eos aderant filii libertorum qui humili loco nati magnas opes adepti erant. aderant quoque nonnulli senatores qui inopia oppressi faverem Haterii petebant.
  • proximus Haterio reumbat T. Flavius Sabinus consul, vir summae auctoritatis. spe favoris, Haterius Sabinum blandis et mollibus verbis adloquebatur. ipse anulos gerebat aureos qui gemmis fulgebant; dentes spina argentea perfodiebat.
  • interea duo Aethiopes triclinium ingrediebantur. lance ingentem ferebant, in qua positus erat aper totus.  statim coquus, qui Aethiopas in triclinium secutus erat, ad lancem progressus est ut aprum secaret.
  • apro perite secto, multae aves statim evolaverunt, suaviter pipantes. hospites, cum vidissent quid coquus paravisset, eius artem vehementer laudaverunt.
  • qua re delectus, Haterius servis imperavit ut amphoras vini Falerni inferrent. 
  • amphoris inlatis, cellarius titulos qui infixi erant magna recitavit, "Flalernem Haterianum,  vinum centum annorum!" tum   vinum in pocula servi infundere coeperunt.
Explore Our Articles and Examples

Try Our Other Websites!

Photos for Class   •   Quick Rubric   •   abcBABYart   •   Storyboard That's TPT Store