Latin IIIH: Jason & The Argonauts (Part 2)
Updated: 1/27/2021
Latin IIIH: Jason & The Argonauts (Part 2)

Storyboard Text

  • Quem cum Pelias vidisset, subito timore affectus est; intellexit enim hunc esse hominem quem oraculum demonstravisset
  • Iason igitur cum calceum amissum nullo modo recipere posset, uno pede nudo in regiam pervenit
  • Pelias Iasoni negotium dare ut hoc vellere potiretur; cum enim res esset magni periculi, eum in itinere periturum esse sperabat. Ille etsi intellegebat rem esse difficillimam, negotium libenter suscepit
  • Interea, postquam omnia, quae sunt usui ad armandas naves, comportari iussit, negotium dedit Argo cuidam, qui summam scientiam rerum nauticarum habebat, ut navem aedificaret.
  • Cum tamen Colchis multorum dierum iter ab eo loco abesset, noluit Iason solus proficisci; dimisit igitur nuntios in omnes partes, qui causam itineris docerent et diem certam conveniendi dicerent.
  • Ex his Iason quos arbitratus est ad omnia pericula subeunda paratissimos esse, eos ad numerum quinquaginta delegit et socios sibi adiunxit; tum paucos dies commoratus, ut ad omnis casus subsidia compararet, navem deduxit, et tempestatem ad navigandum idoneam nactus magno cum plausu omnium solvit.
  • Ab eo loco Argonautae ad Thraciam cursum tenuerunt, et postquam ad oppidum Salmydessum navem appulerunt, e nave egressi sunt.
  • Viri in terram progressi ab incolis quaesiverunt quis regnum ejus regionis obtineret. Certiores facti sunt Pineum quendam tum regem esse. Cognoverunt etiam hunc caecum esse et gravissimo quodam supplicio affici quod se olim crudelissium in filios suos praebuisset.
  • Phineus autem simul atque audivit eos in fines suos pervenisse, magnopere gavisus est. Phineus, ut pro tanto beneficio maximam gratiam referret, Jasoni demonstravit qua ratione Symplegades vitare posset.
  • Symplegades autem duae erant rupes ingenti magnitudine. Hae parvo intervallo in mari natabant et si quid in medium spatium venerat, incredibili celeritate concurrebant.
  • Iason, sublatis ancoris, navem solvit et mox ad Symplegades appropinquavit. Tum in prora stans columbam emisit et priusquam rupes conflixerunt. Tum rupes utrimque discesserunt; antequam tamen rursus concurrerent, Argonautae summa vi remis contenderunt et navem perduxerunt.
  • Ille cum audivisset quam ob causam argonatuae venissent, ira commotus est ut diu negebat se vellus traditurum esse. Tandem tamen, quod sciebat Iasonem non sine auxilio deorum hoc negotium sucepisse, mutata sentia promisit se vellus traditurum, si iason labored duos difficillimos prius perfecisset
  • Brevi intermisso spatio, Argonautae ad flumen Phasim venerunt, quod in finibus Colchorum erat. ibi cum navem appulissent et in terram egressi essent, statim ad regem aeetes se contulerent ed ab eo postulaverunt ut vellum aurem sibi traderetur.
  • Primum iugendi erant duo tauri specie horribili, qui flammas ex ore edebant. Tum his iunctis ager quidam arandus erat et dentes draconis serendi.