Les V 1

Les V 1

Storyboard Text

  • Commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco, ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,
  • vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
  • Qui periurum convenire vult hominem ito in comitium;
  • qui mendacem et gloriosum, apud Cluacinae sacrum.
  • Dites damnosos maritos sub basilica quaerito.
  • Ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent.
  • Symbolarum collatores apud Forum Piscarium.
  • In foro infimo boni homines atque dites ambulant,
  • in medio propter canalem, ibi ostentatores meri.
  • Confidentes garrulique et malevoli supra Lacum,
  • #160;#160;qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam et qui ipsi sat habent quod in se possit#160;vere dici.
  • Sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt fenore.
  • Pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
  • In Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant.
  • In Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem, vel qui ipsi vertant vel qui aliis subversentur praebeant.
Over 20 Million Storyboards Created
Storyboard That Family