Herculēs ā puerō corpus suum dīligenter exercēbat; magnam partem diēī in palaestrā consūmēbat; didicit etiam arcum intendere et tēla conicere.
Hīs exercitātiōnibus vīrēs eius cōnfirmātae sunt.
In musicā etiam ā Linō centaurō ērudiēbātur (centaurī autem equī erant sed caput hominis habēbant); huic tamen arti minus dīligenter studēbat.
neque quisquam posteā id officium suscipere voluit.
Hic Linus Herculem ōlim obiurgābat, quod nōn studiōsus erat; tum puer īrātus citharam subitō rapuit, et omnibus vīribus caput magistrī īnfēlīcis percussit.
lle ictū prōstrātus est, et paulō post ē vītā excessit;