Bellum Alexandrinum - Comic Strip (10/5/18)
Updated: 10/5/2018
Bellum Alexandrinum - Comic Strip (10/5/18)
This storyboard was created with StoryboardThat.com

Storyboard Text

  • Octavianus, postquam Antonius cum Cleopatra in Aegyptum fugit, eos lentissime per Orientem secutus est.
  • Antonius adeo desperabat ut non conatus sit Octaviano resistere Aegyptum ingredienti.
  • Alexandriam regresso ei nuntiatum est Cleopatram mortuam esse sua manu.
  • Quo dicto gladium suum strictum in ventrem pepulit. 
  • Cum milites eo advenissent Antonium ferentes, servos iussit funes de fenestra demittere Antoniumque ad se tollere. 
  • Timebat enim ne Octavianus vellet se captivam per vias Romae ducere, cum triumphum ageret; quod dedecus ferre non poterat. 
Over 14 Million Storyboards Created
Storyboard That Family