Questions About Remote Learning?

Medusa Chapter 3
Updated: 10/21/2020
Medusa Chapter 3
This storyboard was created with StoryboardThat.com

Storyboard Text

  • mea māter semper voluit mēā malīs dēfendere. semper voluit mēdēfendere mē. domō, nōs librōs legimus et fābulās narrābāmus. mea māter intellegēns erat. mēintellegentem esse voluit.et māter et magistra mea erat.ōlim fābulam dē mortāle, Arachnē, mihi narrāvit.
  • Fabula: Arachne
  • “Arachnē fēmina intellegēns erat,” mea māter inquit, “fēmina pulchra erat. pictūrās pulchrās faciēbat. pictūrae omnibus placēbant!“virī dīcēbant Arachnēn pictūrās pulcherrimās facere! virī dīcēbant pictūrās esse pulchriorēs quam omnēs. dīcēbant pictūrās Arachnēs esse pulchriorēs quam pictūrās Minervae!” virī dīxērunt pictūrās Arachnēs pulcherrimās esse! erant pulchrae. virī et fēminae in pictūrīs movere vidēbantur sed Arachnēsuperba erat!
  • “Arachnē dīcēbat Minervam magistram nōn esse. dīcēbat deam pictūrās et fābulās nōn dare. dīcēbat sē pictūrās facere.
  • Minerva dē superbāArachnē audīvit . . . īratissima erat! dea in fēminam mūtāta est et domum Arachnēs ambulāvit.dea manū pictūrās tetigit. Arachnē nōn intellegēbatfēminam deam esse.
  • superba Arachnē Minervam in mortāle nōn vīdit. clāmāvit sēmagistram nōn habēre. rēspondit sēfacere pictūrās pulchriorēs quam Minervam.”
  • “‘estne dea Minerva tua magistra,’ dea rogāvit, ‘tuae pictūrae pulchrae sunt . . . . Minerva tua magistra est.’
  • “nunc mortālis et dea certāvērunt. quis pulcherrimās pictūrās facere poterat?“pictūrae Minervae dē deīs erant. omnēs deī et deae pulchrī erant! pictūrae Arachnēs dē deīs crūdēlibus erant. pictūrae Minervae et Arachnēs pulchrae erant.
  • Minerva īratissima erat quod pictūrae dē deīs crūdēlibus nōn placēbant. et . . . et . . . .”
  • quid Minerva fēcit?
Over 15 Million Storyboards Created
Storyboard That Family